Hľadaný výraz: Lk 4,31-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis; 32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. 33 Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: 34 “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ”. 35 Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exi ab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. 36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”. 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

1

mail   print   facebook   twitter